- ERASINADES
- ERASINADESDux quidam fuit, qui, quia infeliciter pugnasset, apud Arginusas Ins. cum militibus suis omnibus ad internecionem exstinctus est. Hinc factus est proverbio locus Militavit cum Erasinide, de his, quibus res undiquaque male processêrunt. Demetrius vero Grammat. hunc rapinarum, et interceptarum in Hellesponto pecuniarum, reum factum ait, vide Schol. in Aristoph. Ranas Act. v. Sc. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.